dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua
arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum
et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et
feminam
sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et
feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem
substantiam quam feci de superficie terrae
fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae
inundaverunt super terram
et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores
filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et
ex omni quod movetur super terram
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina
sicut praeceperat Deus Noe
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt
super terram
anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die
mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae
caeli apertae sunt
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus
in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et
Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum
eis in arcam
ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta
in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque
volucres
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne
in qua erat spiritus vitae
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne
introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus
de foris
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a
terra
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie
terrae porro arca ferebatur super aquas
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt
omnes montes excelsi sub universo caelo
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos
operuerat
consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram
volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant
super terram universi homines
et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua
sunt
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab
homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta
sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in
arca
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus